HISTORIA EVANGELICA

CAPUT VII: De stella et magis

#Matth. II#Mich. V#Ruth. I

Tertia decima vero die, ecce magi venerunt ab Oriente Jerosolymam dicentes: Ubi est qui natus est rex Judaeorum? Vidimus enim stellam ejus in Oriente, et venimus adorare eum. Successores fuerunt isti doctrinae Balaam, qui stellam noverunt ejus vaticinio, et a magnitudine scientiae magi nuncupati sunt. Quos enim Graeci philosophos, Persae magos appellant. Venerunt enim de finibus Persarum et Chaldaeorum, ubi fluvius est Saba, a quo et Sabaea regio dicitur. Quidam tamen non eos primo doctos magos putant; sed postquam dolum Herodis fefellerunt per aliam viam revertentes. Chrysostomus dicit stellam multo ante tempore quam Christus nasceretur, apparuisse eis, et ita multo tempore de longinquo venerunt. Potuit tamen fieri, ut in tredecim diebus super dromedarios sedentes longa terrarum spatia transmearent, Audiens magos Herodes rex turbatus est, et omnis Jerosolyma cum illo, timuit rex ne quis de semine Hircani vel Aristobuli natus esset regnaturus, se tanquam alienigenam destituto. Turbatur autem civitas, novitate miraculi percussa. Cumque diligenter didicisset rex ortum stellae a magis, ut per eum natalem pueri cognosceret, etiam a sacerdotibus et scribis sciscitabatur, ubi Christus nasceretur. Qui juxta Michaeam in Bethlehem Ephrata nasciturum dixerunt. Bethlehem prius dicta est Ephrata ab uxore Caleb, quae ibi sepulta est, quam quidam suspicantur filiam fuisse Ur, et Mariae sororis Moysi. Postea vero post famosam sterilitatem pro qua Elimelech cum domo sua adiit Moabitis, cum reddita fuisset ei incredibilis ubertas, dicta est Bethlehem, quae sonat domus panis. Dixit autem rex magis, ut inventum puerum sibi indicarent, ut veniens adoraret eum. Jam enim animum direxerat ad perdendum puerum. Quos egredientes de Jerusalem stella antecedebat, usque dum veniens staret supra domum ubi erat puer. Dicit Fulgentius stellam tunc creatam notabilem, et discretam a caeteris, et in splendore, quia eam lux diurna non impedivit; et in loco, quia neque in firmamento cum stellis minoribus erat, neque in aethere cum planetis, sed in aere vicinas terris tenebat vias; et in motu, quia prius immobilis super Judaeam, magis dedit signum veniendi in Judaeam, qui ex deliberatione sua Jerusalem tanquam caput Judaeae adierunt. Quibus egressis, tunc primo motu notabili praecessit eos stella; quae facto officio mox esse desiit, revertens in praejacentem materiam, unde sumpta fuerat. Tamen quidam tradunt Bedam voluisse quod in puteum Bethehemitanum ceciderit, et post in diebus Paulae et Eustochii, quasdam virgines Deo dicatas eam miraculose vidisse, quod, quia fabulosum existimaverunt fratres, cum quibus monasticam ducebat vitam eum a communione sua quandoque separaverunt.